HOVIA Anna

HOVIA Anna
HOVIA Anna
virgo, familiari ministerio vitam toletans, cum sororibus Rampardis quibus Bruxellae inserviebat, suspecta dissensionis circa Pontificum sanctiones, et in carcerem protrusa est, A. C. 1597. Cumque illae victae aut minis aut precibus amicorum ac vitae illecebris, imperitiam fatendo veniam meruissent, haec una nihil mo veri: modesto interim sermone obtestari, feminam se et sexu et sorte extra turbas, ut ipsa crederet, recte sentientem: Sin minus, erroris ream, cui pat esset, ignosci: ad illus scelus non hominibus, sed Deo vindicandum, si quis contra animi sententiam metu subactus, quam vis vera dicendo, mentiretur. Consultante Senatu, an iudicium redderet, Albertus Archidux respondisse fertur, exercendas leges. Illud iustius miteris, quod tam accrbum, infestumque etiam spectantibus, supplicium placuit. Viva sub terram defolla est, auctores eius saevitiae paenitentiam exspectasse credibile est. Sed illa iam in specum descendens, inter mortem posita, et proritantes veniâ Sacerdores, superfusam humum impertertia, tantumque Deo supplex accepit. Ea mulieris constantia magnâ Belgarum miseratione celebrata est; et post Albertus ide genus crimina satis habuit, minis, aut si
urgeretur, poenis secretioribus compescere. Grot. Hist. l. 6. ad A. C, 1597.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PARIETIBUS vivis homines includendi mos — inter Veter. supplicia, memoratur Iul. Capitolino. Ita enim is de Opilio Macrino, c. 12. Urvos etiam homines parietibus inclusit, ac struxit. Quod unicô verbô Graeci exprimunt, quod est ἐγκατοικοδομεῖν, horumque imitatione Germani, einmauren;… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”